Liber Regum Tertius*

Caput 6: Versus 18

Et cedro omnis.Cedrus insuperabilem virtutum venustatem signat, quo ligno omnis domus intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt.Habens tornaturas.BEDA, ibid., cap. 11.Habet domus in tabulis cedrinis tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cum electi ad invicem pulcherrima charitatis copula nectuntur, ut habeant cor unum et animam unam. Tornaturae enim quae juncturis tabularum opponuntur, ut unum tabulatum fiat ex omnibus, officia sunt charitatis quibus sancta fraternitas copulatur, et in unam Christi domum toto orbe terrarum componitur.Caelaturas.Opera sanctorum manifesta expressione quales sint in exemplum aliis proferunt. Unde Paulus et factis et dictis se in exemplum proponit.Omnia cedrinis,etc.ID. ibid.Lapides parietis vel pavimentum, et tabulae, et aurum, etc.,usqueetadqui gratiam Evangelii perfecte susceperunt, aeterna vita pariter perfruuntur.
(* Traductions européennes)